Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 5.12.6 | Cic. Fam. 5.12.10 (English) | >>Cic. Fam. 5.13.1 |
5.12.8
quod si a te non impetro , hoc est , si quae te res impedierit (neque enim fas esse arbitror quicquam me rogantem
abs te non impetrare ), cogar fortasse facere , quod non nulli saepe reprehendunt , scribam ipse de me , multorum tamen exemplo et clarorum virorum . sed , quod te non fugit , haec sunt in hoc genere vitia : et verecundius ipsi de sese scribant necesse est , si quid est laudandum , et praetereant ,
si quid reprehendendum est . accedit etiam ut minor sit fides , minor auctoritas , multi denique reprehendant et dicant verecundiores esse praecones ludorum gymnicorum , qui cum ceteris coronas imposuerint victoribus eorumque nomina magna voce pronuntiarint , cum ipsi ante ludorum missionem corona donentur , alium praeconem adhibeant , ne sua
voce se ipsi victores esse praedicent .
5.12.9
haec nos vitare
cupimus et , si recipis causam nostram , vitabimus , idque ut
facias rogamus .
his de rebus quid acturus sis , si tibi non est molestum , rescribas mihi velim . si enim
suscipis causam , conficiam commentarios rerum omnium , sin autem differs me in tempus aliud , coram tecum loquar .
tu interea non cessabis et ea , quae habes instituta , perpolies nosque diliges .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 5.12.6 | Cic. Fam. 5.12.10 (English) | >>Cic. Fam. 5.13.1 |